Sancta Missa

Messe Des Catéchumènes

Lancer la vidéo

   Index | Section suivante  

 

MESSE BASSE AVEC LA MUSIQUE SACRÉE

Musique processionnelle

Exultate Justi in Domino
Lodovico da Viadana (1564-1645)

Justes, réjouissez-vous en Yahweh! Aux hommes droits sied la louange. Célébrez Yahweh avec la harpe, chantez-le sur le luth à dix cordes.
Psaume 32 : 1.

Prières au pied de l'autel

In nómine Patris, + et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

V. Introíbo ad altáre Dei.
R.
Ad Deum qui lætíficat juventútem meam.

Ps. 42, 1-5

Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo, et dolóso érue me.


R. Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulísti, et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
V. Emítte lucem tuam, et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.
R. Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum qui lætíficat juventútem meam.
V. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me?
R. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Introíbo ad altáre Dei.
R. Ad Deum qui lætíficat juventútem meam.
V. Adjutórium nostrum + in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.

Confiteor du prêtre

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

R. Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
V. Amen.

Confiteor du serveur

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te pater, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

V. Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.
R. Amen.
V. Indulgéntiam, + absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum, tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.

V. Deus, tu convérsus vivificábis nos.
R. Et plebs tua lætábitur in te.
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Orémus.

Aufer a nobis, quǽsumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea. Amen.

Introit

Benedicta + sit sancta Trinitas, atque indivisa Unitas: confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam. V. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Benedicta sit sancta Trinitas, atque indivisa Unitas: confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Kyrie

Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.
V. Kýrie, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Christe, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.
V. Kýrie, eléison.

Gloria

Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spíritu + in glória Dei Patris. Amen.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Prière

V.  Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis  gloriam agnoscere, et in potentia  majestatis adorare Unitatem: quaesumus; ut ejusdem
fidei firmitate, ab omnibus semper muniamur adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.


R.
Amen.

Épître

V. Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Romanos.

O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.

R. Deo gratias.

Gradual &  Alleluia

Benedictus es, Domine, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim. V. Benedictus es, Domine, in firmamento caeli, et laudabilis in saecula.

Alleluia, alleluia. V. Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum: et laudabilis in saecula. Alleluia.
   

Munda Cor Meum

Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, qui lábia Isaíæ prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Jube, Dómine, benedícere.

Dóminus sit in corde meo, et in lábiis meis: ut digne et competénter annúntiem Evangélium suum. Amen.

Evangile

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. + Sequéntia sancti Evangélii secúndum Mattaeum
R. Gloria tibi, Dómine.

In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saculi.

R. Laus tibi, Christe.

Credo

Credo in unum Deum. Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cælis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum, et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. + Et vitam ventúri sǽculi. Amen.




www.SanctaMissa.org
Tutoriel pour la Messe Tridentine en Latin (Français) | Tutorial on the Tridentine Latin Mass (English)
Tutoriel en ligne pour les prêtres | Rubriques du Missale Romanum de 1962 | Apprendre à servir la Messe
Spiritualité de la Messe tridentine | Livres liturgiques et ressources | Musique sacrée de la liturgie
De la Sacristie à l'Autel | L'année liturgique

Questions souvent posées | Lettre du Supérieur
 Dédicace du site Web | Nous contacter | Comment nous aider

Copyright © 2008. Les Chanoines Réguliers de Saint-Jean-de-Kenty. Tous droits réservés.