Homily
Credo
Credo
in unum Deum. Patrem omnipoténtem, factórem
cæli et terræ, visibílium
ómnium et invisibílium. Et in unum
Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei
unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per
quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et
propter nostram salútem descéndit de
cælis. Et incarnátus est de Spíritu
Sancto ex María Vírgine: et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio
Piláto passus, et sepúltus est. Et
resurréxit tértia die, secúndum
Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet
ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus
est cum glória judicáre vivos et
mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in
Spíritum Sanctum, Dóminum, et
vivificántem: qui ex Patre Filióque
procédit. Qui cum Patre et Fílio simul
adorátur et conglorificátur: qui
locútus est per Prophétas. Et unam, sanctam,
cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem
peccatórum. Et exspécto resurrectiónem
mortuórum.
Et
vitam ventúri sǽculi. Amen.
Offertory verse
V. Dóminus
vobíscum.
R. Et
cum spíritu tuo.
V. Oremus.
Tui sunt cœli, et tua est terra: orbem terrárum, et plenitúdinem ejus tu fundásti: justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
Offering
of Host
Súscipe,
sancte Pater, omnípotens ætérne Deus,
hanc immaculátam hóstiam, quam ego
indígnus fámulus tuus óffero tibi Deo
meo vivo et vero, pro innumerabílibus peccátis,
et offensiónibus, et neglegéntiis meis, et pro
ómnibus circumstántibus, sed et pro
ómnibus fidélibus christiánis vivis
atque defúnctis: ut mihi et illis profíciat ad
salútem in vitam ætérnam. Amen.
Preparation
of Chalice
Deus,
qui humánæ
substántiæ
dignitátem mirabíliter condidísti, et
mirabílius reformásti: da nobis, per hujus
aquæ et vini mystérium, ejus
divinitátis esse consórtes, qui
humanitátis nostræ fíeri
dignátus est párticeps, Jesus Christus;
Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et
regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus: per
ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Offering
of Chalice
Offérimus
tibi, Dómine, calícem salutáris, tuam
deprecántes cleméntiam: ut in
conspéctu divínæ majestátis
tuæ, pro nostra et totíus mundi salúte,
cum odóre suavitátis ascéndat. Amen.
In
spíritu humilitátis et in ánimo
contríto suscipiámur a te, Dómine: et
sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo
hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.
Veni,
sanctificátor omnípotens
ætérne Deus: béne
dic hoc
sacrifícium, tuo sancto nómini
præparátum.
Incensation of the Gifts and the Altar
R. Benedicite, Pater reverende.
V. Per intercessionem beati Michaelis Archangeli, stantis a dextris altaris incensi, et omnium electorum suorum, incensum istud dignetur Dominus bene dicere, et in odorem suavitatis accipere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Incensum istud a te benedictum ascendat ad te, Domine et descendat super nos misericordia tua.
Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis: ut non declinet cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam aeterne caritatis. Amen.
Lavabo
Ps. 25, 6-12
Lavábo
inter innocéntes manus meas: et circúmdabo
altáre tuum, Dómine: Ut áudiam vocem
laudis, et enárrem univérsa mirabília
tua. Dómine, diléxi decórem domus
tuæ, et locum habitatiónis
glóriæ tuæ. Ne perdas cum
ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris
sánguinum vitam meam: In quorum mánibus
iniquitátes sunt: déxtera eórum
repléta est munéribus. Ego autem in
innocéntia mea ingréssus sum: rédime
me, et miserére mei. Pes meus stetit in dirécto:
in ecclésiis benedícam te, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui
Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in
sǽcula sæculórum. Amen.
Suscipe,
Sancta Trinitas
Súscipe,
sancta Trínitas, hanc oblatiónem, quam tibi
offérimus ob memóriam passiónis,
resurrectiónis et ascensiónis Jesu Christi
Dómini nostri: et in honórem
beátæ Maríæ semper
Vírginis, et beáti Joánnis
Baptístæ, et sanctórum
Apostolórum Petri et Pauli, et istórum, et
ómnium Sanctórum: ut illis profíciat
ad honórem, nobis autem ad salútem: et illi pro
nobis intercédere dignéntur in cælis,
quorum memóriam ágimus in terris. Per
eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
Orate,
Fratres
Oráte,
fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium
acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
R. Suscípiat Dóminus sacrifícium de
mánibus tuis ad laudem et glóriam
nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram,
totiúsque Ecclésiæ suæ
sanctæ.
V. Amen.
Secret
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus,
V. Per omnia saecula
saeculorum.
R. Amen.
Preface
V. Dóminus
vobíscum.
R. Et
cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Grátias agámus
Dómino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus. Quia per incarnáti Verbi mystérium, nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amórem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cœléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus
Sanctus,
Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabbaoth; Pleni sunt caeli et terra
gloria Tua. Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit
in nomine Domini. Hosanna in
excelsis.
Canon
of the Mass
Te
Ígitur
Te ígitur,
clementíssime Pater, per Jesum Christum, Fílium
tuum, Dóminum nostrum, súpplices
rogámus ac pétimus, uti accépta
hábeas et benedícas hæc
dona,
hæc
múnera, hæc
sancta
sacrifícia
illibáta, in primis, quæ tibi offérimus
pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam
pacificáre, custodíre, adunáre et
régere dignéris toto orbe terrárum:
una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite
nostro N. et ómnibus orthodóxis, atque
cathólicæ et apostólicæ
fídei cultóribus.
Memento
of the Living
Meménto, Dómine,
famulórum famularúmque tuárum N.
et N.
et ómnium
circumstántium, quorum tibi fides cógnita est et
nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui
tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se
suísque ómnibus: pro redemptióne
animárum suárum, pro spe salútis et
incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota
sua ætérno Deo, vivo et vero.
Communicantes
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genitrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum.
Hanc
Ígitur
Hanc ígitur
oblatiónem servitútis nostræ, sed et
cunctæ famíliæ tuæ, quǽsumus,
Dómine, ut placátus accípias:
diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab
ætérna damnatióne nos éripi,
et in electórum tuórum júbeas grege
numerári. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Quam
Oblationem
Quam oblatiónem tu, Deus, in
ómnibus, quǽsumus, bene
díctam,
adscríp
tam,
ra
tam,
rationábilem,
acceptabilémque fácere dignéris: ut
nobis Cor
pus et San
guis fiat
dilectíssimi
Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi.
Consecration
of Host: Qui Prídie
Qui prídie quam
paterétur, accépit panem in sanctas ac
venerábiles manus suas, et elevátis
óculis in cælum ad te Deum Patrem suum
omnipoténtem, tibi grátias agens, bene
díxit, fregit, dedítque discípulis
suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.
HOC
EST ENIM CORPUS MEUM.
Consecration
of Chalice: simili Modo
Símili modo
postquam
cenátum est, accípiens et hunc
præclárum cálicem in sanctas ac
venerábiles manus suas: item tibi grátias agens,
bene
díxit,
dedítque discípulis
suis, dicens: Accípite, et bíbite ex eo omnes.
HIC
EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI, NOVI ET
ÆTÉRNI
TESTAMÉNTI:
MYSTÉRIUM FIDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS
EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM.
Hæc
quotiescúmque fecéritis, in mei
memóriam faciétis.
Unde
et memores
Unde et mémores,
Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta,
ejúsdem Christi Fílii tui, Dómini
nostri, tam beátæ passiónis, nec non et
ab ínferis resurrectiónis, sed et in
cælos gloriósæ ascensiónis:
offérimus præcláræ
majestáti tuæ de tuis donis ac datis,
hóstiam
puram,
hóstiam
sanctam,
hóstiam
immaculátam, Panem
sanctum
vitæ ætérnæ, et
Cálicem
salútis perpétuæ.
Supra
Quæ PropItio
Supra
quæ propítio ac seréno vultu
respícere dignéris: et accépta
habére, sícuti accépta
habére dignátus es múnera
púeri tui justi Abel, et sacrifícium
Patriárchæ nostri Abrahæ: et quod tibi
óbtulit summus sacérdos tuus
Melchísedech, sanctum sacrifícium,
immaculátam hóstiam.
Supplices Te
Rogamus
Súpplices
te rogámus, omnípotens Deus: jube hæc
perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme
altáre tuum, in conspéctu
divínæ majestátis tuæ: ut,
quotquot ex hac altáris participatióne
sacrosánctum Fílii tui, Cor
pus, et
Sán
guinem sumpsérimus, omni
benedictióne cælésti et
grátia repleámur. Per eúndem Christum
Dóminum nostrum. Amen.
Memento of the Dead
Meménto
étiam, Dómine, famulórum
famularúmque tuárum N. et N., qui nos
præcessérunt cum signo fídei, et
dórmiunt in somno pacis.
Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo
quiescéntibus, locum refrigérii, lucis et pacis,
ut indúlgeas, deprecámur. Per eúndem
Christum Dóminum nostrum. Amen.
Nobis Quoque Peccatoribus
Nobis
quoque peccatóribus fámulis tuis, de
multitúdine miseratiónum tuárum
sperántibus, partem áliquam et
societátem donáre dignéris, cum tuis
sanctis Apóstolis et Martýribus: cum
Joánne, Stéphano, Matthía,
Bárnaba, Ignátio, Alexándro,
Marcellíno, Petro, Felicitáte,
Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte,
Cæcília, Anastásia, et
ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos
consórtium, non æstimátor
mériti, sed véniæ, quǽsumus,
largítor admítte. Per Christum Dóminum
nostrum.
Per Quem Hæc
Ómnia
Per
quem hæc ómnia, Dómine, semper bona
creas, sanctí
ficas, viví
ficas, bene
dícis et præstas nobis.
Minor
Elevation: Per Ipsum
Per
ip
sum, et cum ip
so, et in ip
so, est tibi Deo Patri
omnipoténti, in unitáte Spíritus
Sancti, omnis honor, et glória.
V. Per
ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Pater Noster
V. Orémus:
Præcéptis
salutáribus móniti, et divína
institutióne formáti, audémus
dícere:
Pater
noster, qui es in cælis: Sanctificétur nomen tuum:
Advéniat regnum tuum: Fiat volúntas tua, sicut in
cælo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da
nobis hódie: Et dimítte nobis débita
nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus
nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
V. Amen.
Líbera Nos, Quǽsumus
Líbera
nos, quǽsumus Dómine, ab ómnibus malis,
prætéritis, præséntibus et
futúris: et intercedénte beáta et
gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce
María, cum beátis Apóstolis tuis Petro
et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, da
propítius pacem in diébus nostris: ut, ope
misericórdiæ tuæ adjúti, et a
peccáto simus semper líberi et ab omni
perturbatióne secúri.
Per
eúndem Dóminum
nostrum Jesum Christum, Fílium tuum Qui tecum vivit et
regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.
V. Per ómnia sǽcula
sæculórum.
R. Amen.
Commingling of Sacred Body and Blood: Hæc commíxtio
V. Pax

Dómini sit

semper
vobís

cum.
R. Et
cum spíritu tuo.
Hæc commíxtio, et
consecrátio
Córporis et Sánguinis Dómini nostri
Jesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam
ætérnam. Amen.