Video of Pontifical High Mass of Christmas Day

Sample Liturgies of the Tridentine Latin 1962 Mass with Videos and Photos

Pontifical High Mass
Missa Pontificalis of Christmas Day

I. From the Procession to the Gospel

Click Here to Play the Video

Index | Next Section Previous


Procession to the Altar

 

Prayers at the Foot of the Altar

In nómine Patris, + et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

 

V. Introíbo ad altáre Dei.
R. Ad Deum qui lætíficat juventútem meam.

Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo, et dolóso érue me.
R. Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulísti, et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
V. Emítte lucem tuam, et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.
R. Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum qui lætíficat juventútem meam.
V. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me?
R. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Introíbo ad altáre Dei.
R. Ad Deum qui lætíficat juventútem meam.
V. Adjutórium nostrum + in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.

 

Bishop's Confiteor

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

R. Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
V. Amen.

 

Sacred Minister's ConfIteor

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te pater, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

V. Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.
R. Amen.
V. Indulgéntiam, + absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum, tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.

V. Deus, tu convérsus vivificábis nos.
R. Et plebs tua lætábitur in te.
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Orémus.

Aufer a nobis, quǽsumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea. Amen.

 

Blessing of incense

R. Benedicite, Pater reverende.

V. Ab illo bene + dicaris, in cujus honore cremaberis. Amen.

 

Introit

Puer + natus est nobis, et fílius datus est nobis: cu-jus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cu-jus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus.

 

Kyrie

Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.
V. Kýrie, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Christe, eléison.
R. Christe, eléison.
V. Kýrie, eléison.
R. Kýrie, eléison.
V. Kýrie, eléison.


Gloria

Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spíritu + in glória Dei Patris. Amen.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.


Collect

V.  Oremus.

Concéde quæsumus omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R.
Amen.

 

Epistle

V. Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos.

Multifáriam, multísque modis olim Deus loquens pátribus in prophétis: novíssime diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et sæcula: qui cum sit splendor glóriæ, et figúra substántiæ ejus, portánsque ómnia verbo virtútis suæ, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram majestátis in excélsis: tanto mélior Angelis efféctus, quanto differéntius præ illis nomen hæreditávit. Cui enim dixit aliquándo Angelórum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium. Et cum íterum introdúcit primogénitum in orbem terræ, dicit: Et adórent eum omnes Angeli Dei. Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spíritus, et minístros suos flammam ignis. Ad Fílium autem: Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi: virga æquitátis, virga regni tui. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus óleo exsultatiónis præ particípibus tuis. Et: Tu in princípio Dómine terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt cœli. Ipsi períbunt, tu autem permanébis, et omnes ut vestiméntum veteráscent: et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.

R. Deo gratias.

 

Gradual &  Alleluia

Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri: jubiláte Deo omnis terra. V. Notum fecit Dóminus salutáre suum: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam.

Alleluia, alleluia. V. Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte gentes, et adoráte Dóminum: quia hódie descéndit lux magna super terram. Alleluia.
   


Munda Cor Meum

Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, qui lábia Isaíæ prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Jube, Dómine, benedícere.

Dóminus sit in corde tuo, et in lábiis tuis: ut digne et competénter annúnties Evangélium suum: in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.


Gospel

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Inítium + sancti Evangélii secúndum Joánnem.
R. Glória tibi, Dómine.

In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

R. Deo grátias.





Sample Liturgies of the Latin Tridentine Mass 1962 with Videos and Photos
www.SanctaMissa.org
Tutoriel pour la Messe Tridentine en Latin (Français) | Tutorial on the Tridentine Latin Mass (English)
Online Tutorial for Priests | Rubrics of the 1962 Roman Missal | Learning to Serve at the Altar

Spirituality of the Tridentine Mass | Liturgical Books and Resources | Sacred Music of the Liturgy
From Sacristy to Altar | The Liturgical Year

What's New | Frequently Asked Questions
Letter from the SuperiorSite Dedication | Contact Us | How You Can Help

Copyright © 2010. Canons Regular of St. John Cantius. All Rights Reserved.