Pater Noster
V.
Orémus:
Præcéptis
salutáribus móniti, et divína
institutióne formáti, audémus
dícere:
Pater
noster, qui es in cælis: Sanctificétur nomen tuum:
Advéniat regnum tuum: Fiat volúntas tua, sicut in
cælo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da
nobis hódie: Et dimítte nobis débita
nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus
nostris. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R.
Sed líbera nos a malo.
V.
Amen.
Líbera Nos, Quǽsumus
Líbera
nos, quǽsumus Dómine, ab ómnibus malis,
prætéritis, præséntibus et
futúris: et intercedénte beáta et
gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce
María, cum beátis Apóstolis tuis Petro
et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, da
propítius pacem in diébus nostris: ut, ope
misericórdiæ tuæ adjúti, et a
peccáto simus semper líberi et ab omni
perturbatióne secúri.
Per
eúndem Dóminum
nostrum Jesum Christum, Fílium tuum Qui tecum vivit et
regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.
V. Per ómnia sǽcula
sæculórum.
R. Amen.
Commingling of Sacred Body and Blood: Hæc commíxtio
V.
Pax Dómini sit semper
vobís cum.
R. Et
cum spíritu tuo.
Hæc commíxtio, et
consecrátio
Córporis et Sánguinis Dómini nostri
Jesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam
ætérnam. Amen.
Agnus
Dei
Agnus Dei, qui tollis peccáta
mundi: miserére
nobis.
Agnus Dei, qui
tollis peccáta
mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui
tollis peccáta
mundi: dona nobis pacem.
Priest's
Prayers for Holy Commnunion
Prayer
for Peace:
Dómine
Jesu Christe
Dómine
Jesu Christe, qui
dixísti
Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam
do vobis: ne respícias peccáta mea, sed fidem
Ecclésiæ tuæ; eámque
secúndum voluntátem tuam pacificáre et
coadunáre dignéris: Qui vivis et regnas Deus per
ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Prayer for
Sanctification: Dómine
Jesu Christe, Fili Dei Vivi
Dómine Jesu Christe, Fili Dei
vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte
Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti:
líbera me per hoc sacrosánctum
Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus
iniquitátibus meis, et univérsis
malis: et fac me tuis semper inhaerére
mandátis, et a te numquam separári
permíttas: Qui cum eódem
Deo Patre, et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus
in sǽcula
sæculórum. Amen.
Prayer for Grace:
Percéptio
Córporis Tui
Percéptio Córporis
tui, Dómine Jesu
Christe, quod ego indígnus súmere
præsúmo, non mihi provéniat in
judícium et condemnatiónem: sed pro tua
pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et
córporis, et ad medélam percipiéndam:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte
Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula
sæculórum. Amen.
Communion
of the Priest
Panem
Cæléstem
Panem cæléstem
accípiam, et nomen
Dómini invocábo.
Dómine,
Non Sum Dignus
Dómine, non sum dignus, ut intres
sub tectum meum: sed
tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
Dómine,
non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed
tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
Dómine,
non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed
tantum dic verbo, et sanábitur ánima
mea.
Corpus Dómini nostri Jesu Christi
custódiat
ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
Quid retríbuam Dómino
pro ómnibus
quæ retríbuit mihi? Cálicem
salutáris accípiam, et nomen Dómini
invocábo. Laudans invocábo Dóminum, et
ab inimícis meis salvus ero.
Sanguis Dómini nostri Jesu
Christi custódiat
ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
Communion
of the Faithful
Second
Confíteor
Confíteor
Deo omnipoténti, beátæ
Maríæ semper Vírgini, beáto
Michaéli
Archángelo, beáto Ioánni
Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et
Páulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater: quia
peccávi nimis cogitatióne, verbo, et
ópere: percutit sibi
pectus ter, dicens: mea culpa, mea culpa, mea
máxima culpa. Ideo precor beátam
Maríam semper Virginem, beátum
Michaélem Archángelum, beátum
Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos
Petrum et Páulum, omnes Sanctos, et te, pater,
oráre pro me ad Dóminum Deum
nostrum.
Absolution
Misereátur
vestri omnípotens
Deus, et dimíssis peccátis vestris,
perdúcat vos ad vitam æternam.
R. Amen.
Indulgéntiam absolutiónem, et
remissiónem peccatórum vestrórum,
tríbuat vobis omnípotens et miséricors
Dóminus.
R. Amen.
Ecce Agnus Dei
Ecce
Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.
Dómine,
Non Sum Dignus
Dómine, non sum
dignus, ut intres sub tectum meum: sed
tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea;
Dómine,
non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed
tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea;
Dómine,
non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed
tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
Distribution
of Holy Communion
Corpus Dómini
nostri Jesu Christi custódiat
ánimam tuam in vitam æternam. Amen.
|