Credo
redo
in unum Deum. Patrem omnipoténtem, factórem
cæli et terræ, visibílium
ómnium et invisibílium. Et in unum
Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei
unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per
quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et
propter nostram salútem descéndit de
cælis. Et incarnátus est de Spíritu
Sancto ex María Vírgine: et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio
Piláto passus, et sepúltus est. Et
resurréxit tértia die, secúndum
Scriptúras. Et ascéndit in cælum: sedet
ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus
est cum glória judicáre vivos et
mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in
Spíritum Sanctum, Dóminum, et
vivificántem: qui ex Patre Filióque
procédit. Qui cum Patre et Fílio simul
adorátur et conglorificátur: qui
locútus est per Prophétas. Et unam, sanctam,
cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem
peccatórum. Et exspécto resurrectiónem
mortuórum. Et
vitam ventúri sǽculi. Amen.
Offertory verse
V. Dóminus
vobíscum.
R. Et
cum spíritu tuo.
V. Oremus. ...
Offering
of Host
Súscipe,
sancte Pater, omnípotens ætérne Deus,
hanc immaculátam hóstiam, quam ego
indígnus fámulus tuus óffero tibi Deo
meo vivo et vero, pro innumerabílibus peccátis,
et offensiónibus, et neglegéntiis meis, et pro
ómnibus circumstántibus, sed et pro
ómnibus fidélibus christiánis vivis
atque defúnctis: ut mihi et illis profíciat ad
salútem in vitam ætérnam. Amen.
Preparation
of Chalice
Deus, qui humánæ
substántiæ
dignitátem mirabíliter condidísti, et
mirabílius reformásti: da nobis, per hujus
aquæ et vini mystérium, ejus
divinitátis esse consórtes, qui
humanitátis nostræ fíeri
dignátus est párticeps, Jesus Christus;
Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et
regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus: per
ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Offering
of Chalice
Offérimus
tibi, Dómine, calícem salutáris, tuam
deprecántes cleméntiam: ut in
conspéctu divínæ majestátis
tuæ, pro nostra et totíus mundi salúte,
cum odóre suavitátis ascéndat. Amen.
In
spíritu humilitátis et in ánimo
contríto suscipiámur a te, Dómine: et
sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo
hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.
Veni,
sanctificátor omnípotens
ætérne Deus: béne dic hoc
sacrifícium, tuo sancto nómini
præparátum.
Incensation
of the Gifts and the Altar
R.
Benedicite, Pater reverende.
V.
Per intercessionem beati Michaelis
Archangeli, stantis a dextris
altaris incensi, et omnium electorum suorum, incensum istud dignetur
Dominus bene dicere, et in odorem suavitatis accipere. Per
Christum
Dominum nostrum. Amen.
Incensum istud a te benedictum ascendat ad
te, Domine et descendat super nos misericordia tua.
Dirigatur,
Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio
manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo,
et ostium circumstantiae labiis meis: ut non declinet cor meum in verba
malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis accendat in nobis
Dominus ignem sui amoris, et flammam aeterne caritatis. Amen.
Lavabo
Ps. 25, 6-12
Lavábo
inter innocéntes manus meas: et circúmdabo
altáre tuum, Dómine: Ut áudiam vocem
laudis, et enárrem univérsa mirabília
tua. Dómine, diléxi decórem domus
tuæ, et locum habitatiónis
glóriæ tuæ. Ne perdas cum
ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris
sánguinum vitam meam: In quorum mánibus
iniquitátes sunt: déxtera eórum
repléta est munéribus. Ego autem in
innocéntia mea ingréssus sum: rédime
me, et miserére mei. Pes meus stetit in dirécto:
in ecclésiis benedícam te, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui
Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in
sǽcula sæculórum. Amen.
Suscipe,
Sancta Trinitas
Súscipe,
sancta Trínitas, hanc oblatiónem, quam tibi
offérimus ob memóriam passiónis,
resurrectiónis et ascensiónis Jesu Christi
Dómini nostri: et in honórem
beátæ Maríæ semper
Vírginis, et beáti Joánnis
Baptístæ, et sanctórum
Apostolórum Petri et Pauli, et istórum, et
ómnium Sanctórum: ut illis profíciat
ad honórem, nobis autem ad salútem: et illi pro
nobis intercédere dignéntur in cælis,
quorum memóriam ágimus in terris. Per
eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
Orate,
Fratres
Oráte,
fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium
acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
R.
Suscípiat Dóminus sacrifícium de
mánibus tuis ad laudem et glóriam
nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram,
totiúsque Ecclésiæ suæ
sanctæ.
V.
Amen.
Secret
Sanctifica,
quaesumus, Domine...
V.
Per omnia saecula
saeculorum.
R. Amen.
Preface
V.
Dóminus
vobíscum.
R. Et
cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Grátias agámus
Dómino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.
Vere
dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique
gratias agere: Domine sancte, Pater
omnipotens, aeterne Deus. Qui cum unigenito Filio tuo, et
Spiritu Sancto, unus es Deus, unus es Dominus: non in unius
singularitate personae, sed in unius Trinitate substantiae.
Quod enim de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc
de Spritu Sancto, sine differentia discretionis sentimus. Ut
in confessione verae, sempiternaeque Deitatis, et
in personis proprietas, et in essentia unitas, et
in majestate adoretur aequalitas. Quam laudant Angeli, atque
Archangeli, Cherubim quoque ac Seraphim: qui non cessant clamare
quotidie, una voce dicentes:
Sanctus
Sanctus,
Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabbaoth; Pleni sunt caeli et terra
gloria Tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit
in nomine Domini. Hosanna in
excelsis.
|