 |
Photos and Video of the Low Mass
Last
Gospel
V. Dóminus
vobíscum.
R. Et
cum spíritu tuo.
V. Inítium sancti
Evangélii secúndum Joánnem.
R. Glória
tibi,
Dómine.
In princípio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per
ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in
ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in
ténebris lucet, et ténebræ eam non
comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat
Joánnes. Hic venit in testimónium, ut
testimónium perhibéret de lúmine, ut
omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut
testimónium perhibéret de lúmine. Erat
lux vera, quæ illúminat omnem hóminem
veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum
factus est, et mundus eum non cognóvit. In
própria venit, et sui eum non recepérunt.
Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis
potestátem fílios Dei fíeri, his, qui
credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus,
neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte
viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et
habitávit in nobis: et vídimus glóriam
ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum
grátiæ et veritátis.
R.
Deo
grátias.
|
 |
|
 |
|
|
 |
The online Order of the Mass provides the entire text of Mass in Latin
and English with audio examples of the Latin prayers.
|
|
 |
|