Video


Solemn Vespers

Solemn Vespers of the Solemnity of St. John Cantius

Celebrating the 10th Anniverary of the Founding of the
Canons Regular of St. John Cantius


With a Commemoration of Blessed Charles I of Austria

In the Presence of His Granddaughter
Her Imperial and Royal Highness, Maria Anna, Princess Galitzine

St. John Cantius Catholic Church, Chicago, Illinois, USA

Click Here to Play the Video

Processio ad Altare

Prelude in B Major, Op. 7, No. 1, Marcel Dupre

V.  Deus + in adjutórium meum inténde.
R.  Dómine ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,  et in sæcula sæculórum.  Amen.  Allelúja.

Ant 1.  Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum.

Vesperae solemnes de confessore in C, K339, Wolfgang Amadeus Mozart

Ps. 110: Dixit Dominus Domino meo; Sede a dextris meis, Donec ponam inimicos tuos Scabellum pedum tuorum. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare In medio inimicorum tuorum. Tecum principium in die virtutis tuae, In splendoribus sanctorum: Ex utero ante luciferum Genui te. Juravit Dominus, Et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum Secundum ordinem Melchisedech. Dominus a dextris tuis, Confregit in die irae suae reges. Judicabit in nationibus, Implebit ruinas: Conquasabit capita in terra multorum. De torrente in via bibet, Propterea exaltabit caput. Gloria Patri...

Ant 1.  Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum.

Ant 2.  Euge serve bone, in módico fidélis, intra in gáudium Dómini tui.

Ps. 111: Confitebor tibi Domine, In toto corde meo; In consilio justorum, Et congregatione. Magna opera Domini, Exquisita in omnes voluntates ejus. Confessio et magnificentia opus ejus; Et justitia ejus manetIn saeculum saeculi. Memoriam fecit mirabilium suorum, Misericors et miserator Dominus. Escam dedit timentibus se. Memor erit in saeculum Testamenti sui. Virtutem operum suorum Annuntiabit populo suo. Ut det illis Hereditatem gentium; Opera manuum ejus Veritas et judicium. Fidelia omnia mandata ejus, Confirmata in saeculum saeculi, Facta in veritate et aequitate. Redemptionem misit Dominus Populo suo; Mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus: Initium sapientiae timor Domini; Intellectus bonus omnibus Facientibus eum. Laudatio ejus manet In saeculum saeculi. Gloria Patri...

Ant 2.  Euge serve bone, in módico fidélis, intra in gáudium Dómini tui.

Ant 3.  Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam.

Ps. 112: Beatus vir qui timet Dominum, In mandatis ejus volet nimis. Potens in terra erit semen ejus, Generatio rectorum benedicetur. Gloria et divitiae in domo ejus, Et justitia ejus manet In saeculum saeculi. Exortum est in tenebris lumen rectis, Misericors et miserator et justus. Jucundus homo, Qui miseretur et commodat, Disponet sermones suos in judicio. Quia in aeternum non commovebitur. In memoria aeterna erit justus, Ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino. Confirmatum est cor ejus; Non commovebitur Donec despiciat inimicos suos. Dispersit, dedit pauperibus, Justitia ejus manet In saeculum saeculi. Cornu ejus exaltabitur in gloria. Peccator videbit et irascetur, Dentibus suis fremet et tabescet; Desiderium peccatorum peribit. Gloria Patri...

Ant 3.  Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam.

Ant 4. Beátus ille servus, quem, cum vénerit Dóminus ejus et pulsáverit jánuam, invénerit vigilántem.

Ps. 113: Laudate pueri Dominum, Laudate nomen Domini. Sit nomen Domini benedictum ex hoc Nunc et usque in saeculum. A solis ortu usque et ad occasum, Laudabile nomen Domini. Excelsus super omnes gentes Dominus, Et super coelos gloria ejus. Quis sicut Dominus Deus noster, Qui in altis habitat, Et humilia respicit in coelo et in terra? Suscitans a terra inopem Et de stercore erigens pauperem: Ut collocet eum  Cum principibus populi sui. Qui habitare facit sterilem In domo, matrem filiorum laetantem. Gloria Patri...

Ant 4. Beátus ille servus, quem, cum vénerit Dóminus ejus et pulsáverit jánuam, invénerit vigilántem.

Ant 5.  Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.

Ps. 117: Laudate Dominum omnes gentes; Laudate eum, omnes populi. Quoniam confirmata est Super nos misericordia ejus, Et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri...

Ant 5.  Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.

Capitulum

Sir. 31:8-9

Beatus vir, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. 

R. Deo gratias.

Hymnus

Gentis Polónæ glória,
Cleríque splendor nóbilis,
Decus Lycæi, et pátriæ
Pater, Joánnes ínclyte.

Legem supérni Núminis
Doces magíster, et facis.
Nil scire prodest : sédulo
Legem nitámur éxsequi.

Apostolórum límina
Pedes viátor vísitas;
Ad pátriam, ad quam téndimus,
Gressus viámque dírige.

Urbem petis Jerúsalem:
Signáta sacra Sánguine
Christi colis vestígia
Rigásque fusis flétibus.

Acérba Christi vúlnera,
Hæréte nostris córdibus,
Ut cogitémus cónsequi
Redemptiónis prétium.

Te prona mundi máchina,
Clemens, adóret, Trínitas,
Et nos novi per grátiam
Novum canámus cánticum.  Amen.


Versicle

V. Justum deduxit Dominus per vias rectas.     
R. Et ostendit illi regnum Dei.

Magnifcat

Ant. Ad Magnif. Ant:  Similábo eum viro sapiénti, qui ædificávit domum suam supra petram.

Magnificat + anima mea Dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. .Quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius. Et misericordia a progenie in progenies, timentibus eum. Fecit potentiam in bracchio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordie suae. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et in saecula saeculorum. Amen.

Ant. Ad Magnif. Ant:  Similábo eum viro sapiénti, qui ædificávit domum suam supra petram.

Oratio

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.     

Oremus. Da, quaesumus omnipotens Deus: ut, sancti Joannis Confessoris exemplo in scientia sanctorum proficientes, atque aliis misericordiam exhibentes, ejus meritis indulgentiam apud te consequamur. Per Dominum… Amen.

Commemoratio

Ant:  Hic vir, despíciens mundum et terréna, triúmphans, divítias cælo cóndidit ore, manu.

V. Justum deduxit Dominus per vias rectas.       
R. Et ostendit illi regnum Dei                              

Oremus. Deus, qui beatum Regem Carolum Confess6rem tuum aeternitatis gloria coronasti: fac nos, quaesumus; ita eum venerari in terris, ut cum eo regnare possimus in caelis. Per Dominum.

Benedicamus Domino

V.  Dóminus vobíscum.                                                                      
R.  Et cum spíritu tuo.                                                                                         

V. Benedicamus Domino.                                                                 
R.  Deo gratias                                                                                                

V. Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.      
R. Amen.

Expositio Sanctissimi Sacramenti

O salutaris Hostia, Anthony Werner

O salutaris Hostia
Quae coeli pandis ostium.
Bella premunt hostilia;
Da robur, fer auxilium. 

Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino,
Nobis donet in patria.
Amen.

 Adoremus in aeternum, Gregorian Chant   

Adoremus in aeternum Sanctissimum Sacramentum. Laudate Dominum omnes gentes. Laudate eum omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri Et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in Principio et Nunc et Semper et in saecula saeculorum. Amen. Adoremus in aeternum Sanctissimum Sacramentum.

Adoro te devote, Gregorian Chant

Adoro te devote, latens Deitas,
Quæ sub his figuris vere latitas;
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans totum deficit. 

Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur.
Credo quidquid dixit Dei Filius;
Nil hoc verbo veritátis verius. 

In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et Humanitas,
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro pœnitens. 

Plagas, sicut Thomas, non intueor:
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere. 

O memoriale mortis Domini!
Panis vivus, vitam præstans homini!
Præsta meæ menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sapere. 

Pie Pelicane, Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine:
Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere. 

Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro, fiat illud quod tam sitio:
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beátus tuæ gloriæ. Amen

 Pange Linua, Giovanni da Palestrina   

Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
quem in mundi pretium
fructus ventris generosi
Rex effudit Gentium. 

Nobis datus, nobis natus
ex intacta Virgine,
et in mundo conversatus,
sparso verbi semine,
sui moras incolatus
miro clausit ordine. 

In supremae nocte coenae
recumbens cum fratribus
observata lege plene
cibis in legalibus,
cibum turbae duodenae
se dat suis manibus. 

Verbum caro, panem verum
verbo carnem efficit:
fitque sanguis Christi merum,
et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum
sola fides sufficit. 

Tantum Ergo

            Tantum Ergo,  Giovanni da Palestrina   

Tantum ergo Sacramentum
veneremur cernui:
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui. 

Genitori, Genitoque
laus et jubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
compar sit laudatio.
Amen.

Incensatio Sanctissimi Sacramenti


V. Panem de caelo praestitisti eis.
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio

Oremus: Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

R. Amen.

Benedictio Sanctissimi Sacramenti


Laudes divinae

Benedictus Deus. Blessed be God.
Benedictum Nomen Sanctum eius. Blessed be His Holy Name.
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo. Blessed be Jesus Christ, true God and true Man.
Benedictum Nomen Iesu. Blessed be the Name of Jesus.
Benedictum Cor eius sacratissimum. Blessed be His Most Sacred Heart.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus. Blessed be His Most Precious Blood.
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento. Blessed be Jesus in the Most Holy Sacrament of the Altar.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus. Blessed be the Holy Spirit, the Paraclete.
Benedicta excelsa Mater Christi, Maria sanctissima. Blessed be the great Mother of God, Mary most Holy.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio. Blessed be her Holy and Immaculate Conception.
Benedicta eius gloriosa Assumptio. Blessed be her Glorious Assumption.
Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris. Blessed be the name of Mary, Virgin and Mother.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus. Blessed be St. Joseph, her most chaste spouse.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis. Amen. Blessed be God in His Angels and in His Saints. Amen.

Repositio Sanctissimi Sacramenti

Hymnus Laudationis

Te Deum, Wolfgang Amadeus Mozart 

Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur. 

Tibi omnes Angeli;
tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae. 

Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. 

Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti
credentibus regna caelorum.

Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni:
quos pretioso sanguine redemisti. 

Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum,
Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te;
Et laudamus Nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.

Miserere nostri domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua,
Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi:
non confundar in aeternum.

Processio

Kirchensonaten, Wolfgang Amadeus Mozart

Sample Liturgies of the Latin Tridentine Mass 1962 with Videos and Photos

www.SanctaMissa.org
Tutoriel pour la Messe Tridentine en Latin (Français) | Tutorial on the Tridentine Latin Mass (English)
Online Tutorial for Priests | Rubrics of the 1962 Roman Missal | Learning to Serve at the Altar

Spirituality of the Tridentine Mass | Liturgical Books and Resources | Sacred Music of the Liturgy
From Sacristy to Altar | The Liturgical Year

What's New | Frequently Asked Questions
Letter from the SuperiorSite Dedication | Contact Us | How You Can Help

Copyright © 2010. Canons Regular of St. John Cantius. All Rights Reserved.