Video of Solemn Vespers of the Blessed Virgin Mary - SanctaMissa.org

Sample Liturgies of the Tridentine Latin 1962 Mass with Videos and Photos

Solemn Vespers

Solemn Vespers of the Blessed Virgin Mary

St. John Cantius Catholic Church, Chicago, Illinois, USA

Click Here to Play the Video

Processio ad Altare

V.  Deus + in adjutórium meum inténde.
R.  Dómine ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,  et in sæcula sæculórum.  Amen.  Allelúja. 

Ant 1.  Dum esset Rex * in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suavitátis.

Psalmus 109.  Dixit Dominus

Dixit Dóminus Dómino meo: * Sede a dextris meis:
Donec ponam inimícos tuos, * scabéllum pedum tuórum.
Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: * ex útero ante lucíferum génui te.
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
Dóminus a dextris tuis, * confrégit in die iræ suæ reges.
Judicábit in natiónibus, implébit ruínas: * conquassábit cápita in terra multórum.
De torrénte in via bibet: * proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,  et in sæcula sæculórum.  Amen.

Ant. 1.  Dum esset Rex * in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suavitátis.

Ant. 2.  Læva ejus * sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.

Psalmus 112.  Laudate, pueri

Laudáte, púeri, Dóminum: * Laudáte nomen Dómini.
Sit nomen (fit reverentia) Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, * et super cælos glória ejus.
Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans a terra ínopem, * et de stércore érigens páuperem:
Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,  et in sæcula sæculórum.  Amen.

Ant. 2.   Læva ejus * sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.

Ant. 3. Nigra sum, * sed formósa, fíliæ Jerúsalem ; ídeo diléxit me Rex, et introdúxit me in cubículum suum.

Psalmus 121.  Lætatus sum

Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus.
Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Jerúsalem.
Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cujus participátio ejus in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes in judício, * sedes super domum David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:
Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,  et in sæcula sæculórum.  Amen.

Ant. 3. Nigra sum, sed formósa, fíliæ Jerúsalem ; ídeo diléxit me Rex, et introdúxit me in cubículum suum.

Ant. 4. Jam hiems tránsiit, * imber ábiit et recéssit : surge, amíca mea, et veni.

Psalmus 126.  Nisi Dominus

Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini fílii : merces, fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.
Beátus vir qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,  et in sæcula sæculórum.  Amen.

Ant. 4  Jam hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit : surge, amíca mea, et veni. 


Ant. 5.  Speciósa * facta es et suávis in delíciis tuis, sancta Dei Génitrix.

Psalmus 147.  Lauda, Jerusalem

Lauda, Jerúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suum sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?
Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israël.
Non fecit táliter omni natióni: * et judícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,  et in sæcula sæculórum.  Amen.

Ant. 5.   Speciósa facta es et suávis in delíciis tuis, sancta Dei Génitrix.


Capitulum

Eccli. 24. 14.

Ab inítio et ante sæcula creáta sum, et usque ad futúrum sæculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi.

R.  Deo grátias.

Hymnus

Ave, maris stella, Dei Mater alma, Atque semper Virgo, felix cæli porta. Sumens illud Ave Gabriélis ore, Funda nos in pace, Mutans Hevæ nomen. Solve vincla reis, Profer lumen cæcis, Mala nostra pelle, Bona cuncta posce. Monstra te esse matrem, Sumat per te preces, Qui pro nobis natus Tulit esse tuus. Virgo singuláris, Inter omnes mitis, Nos, culpis solútos, Mites fac et castos. Vitam præsta puram, Iter para tutum, Ut, vidéntes Jesum, Semper collætémur. Sit laus Deo Patri, Summo Christo decus, Spirítui Sancto, Tribus honor unus.  Amen.

Vesrsicle

V.  Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta.
R.  Da mihi virtútem contra hostes tuos.
 

Magnificat

Ad Magnif. Ant:  Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.

MAGNIFICAT + ánima mea Dóminum. Et exsultávit spíritus meus: in Deo, salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est:  et sanctum nomen ejus.  Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui. Depósuit poténtes de sede: et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes. Suscépit Israël púerum suum: recordátus misericórdiæ suæ. Sicut locútus est ad patres nostros: Abraham, et sémini ejus in sæcula. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,  et in sæcula sæculórum.  Amen.

Oratio

V.  Dóminus vobíscum.
R.  Et cum spíritu tuo.

Orémus.

R. Amen.

Benedicamus Domino

V.  Dóminus vobíscum.
R.  Et cum spíritu tuo.

V.  Benedicámus Dómino.
R.  Deo grátias.

V.  Fidélium ánimæ + per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.  Amen.


Sample Liturgies of the Latin Tridentine Mass 1962 with Videos and Photos
www.SanctaMissa.org
Tutoriel pour la Messe Tridentine en Latin (Français) | Tutorial on the Tridentine Latin Mass (English)
Online Tutorial for Priests | Rubrics of the 1962 Roman Missal | Learning to Serve at the Altar

Spirituality of the Tridentine Mass | Liturgical Books and Resources | Sacred Music of the Liturgy
From Sacristy to Altar | The Liturgical Year

What's New | Frequently Asked Questions
Letter from the SuperiorSite Dedication | Contact Us | How You Can Help

Copyright © 2010. Canons Regular of St. John Cantius. All Rights Reserved.